THE MEDIUM GRAY

postproduction rendering fotografia pubblicitaria video

DOVE:

MILANO TREVISO VENEZIA PORDENONE UDINE
... ma anche in studio da voi.

CONTATTI:

info@themediumgray.com
+39 328.9113416

SENECA

Epist. ad Lucil. V (Sen. Lucil. V)

Quod pertinaciter studes et omnibus omissis hoc unum agis, ut te meliorem cotidie facias, etprobo et gaudeo, nec tantum hortor ut perseveres sed etiam rogo. Illud autem te admoneo, neeorum more qui non proficere sed conspici cupiunt facias aliqua quae in habitu tuo aut generevitae notabilia sint; asperum cultum et intonsum caput et neglegentiorem barbam et indictumargento odium et cubile humi positum et quidquid aliud ambitionem perversā viā sequitur evita.Satis ipsum nomen philosophiae, etiam si modeste tractetur, invidiosum est: quid si noshominum consuetudini coeperimus excerpere? Intus omnia dissimilia sint, frons populo nostraconveniat. Non splendeat toga, ne sordeat quidem; non habeamus argentum in quod solidi auricaelatura descenderit, sed non putemus frugalitatis indicium auro argentoque caruisse. Idagamus ut meliorem vitam sequamur quam vulgus, non ut contrariam: alioquin quos emendarivolumus fugamus a nobis et avertimus; illud quoque efficimus, ut nihil imitari velint nostri, dumtiment ne imitanda sint omnia. Hoc primum philosophia promittit, sensum communem,humanitatem et congregationem; a quā professione dissimilitudo nos separabit. Videamus ne istaper quae admirationem parare volumus ridicula et odiosa sint. Nempe propositum nostrum estsecundum naturam vivere: hoc contra naturam est, torquere corpus suum et faciles odissemunditias et squalorem appetere et cibis non tantum vilibus uti sed taetris et horridis.Quemadmodum desiderare delicatas res luxuriae est, ita usitatas et non magno parabiles fugeredementiae. Frugalitatem exigit philosophia, non poenam; potest autem esse non incomptafrugalitas. Hic mihi modus placet: temperetur vita inter bonos mores et publicos; suspiciantomnes vitam nostram sed agnoscant. ‘Quid ergo? eadem faciemus quae ceteri? nihil inter nos etillos intererit?’ Plurimum: dissimiles esse nos vulgo sciat qui inspexerit propius; qui domumintraverit nos potius miretur quam supellectilem nostram. Magnus ille est qui fictilibus sic utiturquemadmodum argento, nec ille minor est qui sic argento utitur quemadmodum fictilibus;infirmi animi est pati non posse divitias. Sed ut huius quoque diei lucellum tecum communicem,apud Hecatonem nostrum inveni cupiditatum finem etiam ad timoris remedia proficere. ‘Desines’inquit ‘timere, si sperare desieris.’ Dices, ‘quomodo ista tam diversa pariter sunt?’ Ita est, miLucili: cum videantur dissidere, coniuncta sunt. Quemadmodum eadem catena et custodiam etmilitem copulat, sic ista quae tam dissimilia sunt pariter incedunt: spem metus sequitur. Necmiror ista sic ire: utrumque pendentis animi est, utrumque futuri exspectatione solliciti. Maximaautem utriusque causa est quod non ad praesentia aptamur sed cogitationes in longinquapraemittimus; itaque providentia, maximum bonum condicionis humanae, in malum versa est.Ferae pericula quae vident fugiunt, cum effugere, securae sunt: nos et venturo torquemur etpraeterito. Multa bona nostra nobis nocent; timoris enim tormentum memoria reducit,providentia anticipat; nemo tantum praesentibus miser est. Vale.

Visits: 114 | Today: 0 | Total: 5855

Condividi:

More Posts

Lascia un commento